라틴어 문장 검색

Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:8)
Quanto minus igitur mihi adrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est!
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:9)
Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum;
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:14)
Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:2)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:10)
deinde de subiecto, prout allegorice sententiatur. 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:3)
25. Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est.
(단테 알리기에리, Epistolae 99:1)
Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 104:4)
que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:5)
unde est allegoricos "ipse aries etiam nunc vellera siccat". postea ab Augusto missis tribus viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 130)
allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Ro- mam me contuli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 293)
vel allegorice crudelis Caesar, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 62)
et est li- totes figura, sicut "munera nec sperno". et multi hunc locum allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 742)
aut certe allegoricos hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION